Latin
Book 1, Chapter 33
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.33.72
Unproofread scanNot analysed yet
Lege cætera; nam longum cst omnia interponere; et invenies praeceptum iis qui possunt ista cortemnere, id cst firmioribus et securioribus, idco tamen esse temperandum, ne offendantur illi quibus adhuc pro sua imbecillitate hujuscemodi opus est temperantia. Hæc illi de quibus agebam norunt et tenent: christiani sunt euim, non hæretici; intelligunt Scripturas secundum apostolicam disciptinnm, non secundum superbum et commentitium nomen Apostoli 1. Non manducantem nemo spernit, manducantem ncmo judicat: qui infirmus est, olus manducat. Multi tamen firmi propter infirmos idem faciunt: multis non est causa ista faciendi, sed quod viliore victu vivere placet, minimeque sumptueso corporis sustentaculo atatem tranquillissimam ducere. Omnia cnim mihi licita sunt, inquit, sed ego non redigar sub potestate ullius (! Cor. VI, 12). Ita mulli necque vescuntur carnibus, neque tamen eas immundas superstitiose putant. Itaquc iidem ipsi qui sani temperant, si ratio valetudinis cogat, ægroti sinc ulla formidine accipiunt. Mulli vinum non bibunt, nee tamcn co se coinquinari arbitranlur 2: nam et quibusdam languidioribus, et prorsus omnibus qui sine illo nequeunt salutem corporis obtinere, humanissime ac modestissime præberi faciunt. Et stulte nonnullos recusantes, fraterne admonent, ne vana superstitione dcbiliorcs citius quam sanctiores fiant. Legum cis Apostolum difcipulo præcipientem, ut aliquantum vini sumat propter frequentes infirmitates suas 3 (I Tim. v, 23). Ita pietalem sodulo exercent: corporis vero exercitationem, tit ait idem Apostolus, ad exiguum tempus pertinere noverunt (Id. iv, 8).