# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.33.75

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 1, Chapter 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.33.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.33.75

Continent se igitur ii qui possunt, q i tamen sunt innumerabiles, et a carnibus et a vino duas ob causas: velpropterfratrum imbecillitatem, vel propter suam libertatem. Charitas præcipue custoditur; charitati victus, charitati serino, charitati habitus, chiritati vultus aptatur; coitur in unam conspiraturque charitatem: hanc violare tanquam Deum nefas ducitut; huiC si quid resistit 4, expugnatur atque ejicitur; hanc si quid effendit, unum diem durare non sinitur. Sciunt ita commendatam esse a Christo et Apostolis, ut si haec una desit, inania; si hæc adsit, plena sint omnia.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
