# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.35.80

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 1, Chapter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.35.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.35.80

Nolite jam dicere, catechumenis licere uti conjugibus, fidelibus autem non liccre; catechumenis licere habere pecuniam, fidelibus autem non licere. Nam ei multi suut qui utuntur tanquam non utentes. £t illo sacrosancto lavacro inchoatur innovatio novi hominis, ut proficiendo perficiatur, in aliis citius, in aliis tardius: a multis tamen proceditur in novam vitam, si quisquam non inimice, sed diligenter interdat. Ipse quippe, sicut ait Apostolus, etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in dicm (II Cor. IV, 16). Apostolus de die in diem interiorem hominem renovari dicit ut perficiatur, et vos a perfectione vultis incipiat. Quod utinam veltis: sed quæritis potius, non unde erigatis invalidos, sed unde fallatis incautos. Hoc enim non debuistis tam dicere audacia, nee si vos in cis ipsis nugatoriis mandatis vestris perfectos esse constaret. Cum vero novcrit vestra conscientia eos quos in sectam vestram introducitis, cum vobis familiarius jungi coeperint, multa inventuros quæ in volas esse, cum alios accasaretis, ncmo suspicabatur; quæ tanta impudentia est, perfectionem in catholicis imbecillioribus quærerc, uL inde imperitos avertas, ct cain nullo modo apud tc iis quos averteris exhiberc? Sed ne quid in vos temere jam videcamur cffunderc, iste sit hujuvoluminis modus, ut ad demonstranda præxepta vitæ vestræ, moresque memorabiles aliquando reniamus.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
