# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.5.8

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 1, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.5.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.5.8

Aut si corpus est homo, quin hominis optimum anima ipsa sit, recusare non possum. Sed certe cum de moribus agitur, cum quærimus quinam vitae modus tcnendus sit ut beatitudinem possimus adipisci, non corpori præcepta dantur, non corporis investiganda est disciplina. Postremo bonos mores ea nostra pars actura est, quae inquirit, et discit; et hæc animae sunt propria: non igitur de corpore, cum de virtuto obtinenda satagimus, quæstio est. Quod si est consequens, sicuti est, ut ipsum corpus cum ab anima regitur, quæ virtutis compos cst, inulto ct melius regatur et honestius, coque optime sese habeat# quo est optima illa, quue sibi justa lege dominatur: id crit hominis optimum quod animam optimam facit, etiamsi hominem corpus vocemus. An vero, si milii auriga obtemperans, cquos, quibus pracst, alit1 ac regit commodissime, atquc ipse quo mihi est obedientior, mea liberalitate perfruitur, negare quisquam potest non solum quod auriga, verum etiam quod equi sese optime habent, mihi deberi? Itaque sive tantum corpus, sivc tantum anima, sive utrumque homo sit, non mihi mæxime quærendum videtur, nisi quid animam faciat optimam: nam eo percepto, non potest homo non aut optime, aut certe multo melius sese habere, quam si hoc unum defuisset.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
