# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.6.9

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 1, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.6.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/1.6.9

Ncmo autem dubitaverit quin virtus animam faciat optimam. Sed rectissime quaeri potest utrum ista virtus etiam per scse, an nisi in anima esse non possit. Oboritur iterum altissima -et longissimi sermonis indigens quæstio: sed hoc bene utar fortasse compendio; spero Deum adfuturum, ut quantum imbecillitas nostra patitur, de tantis rebus non modo dilucide, sed etiam breviter doceamus. Quodlibet enim eorum sit, sive etiam per sese esse possit virtus sine anima, sive nisi animæ inesse non possit, procul dubio aliquid anima sequitur ut virtutem assequatur: id erit aut ipsa anima, aut virtus, aut aliquid tertium. At si scipsam sequitur ut virtutem adipiscatur, stultum nescio quid sequitur: stulta est enim ante adeptam virtutem. Summa sunt autem vota sequentium, ut id quod quisque sequitur, assequatur. Aut igitur optabit non assequi quod sequitur anima, quo nibil absurdius et perversius dici potest: aut cum se sequitur stulta. eamdem stultitiam quam vitat assequitur. Si autcm virtutem sequitur, hanc assequi cupiens, quomodo sequitur id quod non est? aut quomodo assequi cupit quod habet? Aut igitur virtus est præter animam; aut si non placet vocare virtulem, nisi habitum ipsum et quasi sapientis animæ qualitatem, quæ nisi ia anima esse non potest, oportet ut aliquid aliud sequatur anima, ot ei virtus possit innasci: quia noque nihil sequendo, neque stultitiam sequendo potest, quantum ratio mea fert, ad sapientiam pervenire.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
