Latin
Book 1, Chapter 7
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.7.12
Unproofread scanNot analysed yet
ii. Sed quo pacto sequimur quem non videmus; aut quomodo videmus, qui non solum homines, sed etiam insipientes homines sumus? Quanquam enim nen oculis, sed mente cernatur, quæ tandem mens idonea reperiri potest, quæ cum stultitiae nube obtegatur, valeat illam lucem vel etiam conetur haurire? Confugiendum est igitur ad corum praecepta, quos sapientes fuisse probabile cst. Hactenus potuit ratio perduci. Versabatur namque, non veritate certior, sed consuetudine securior, in rebus humanis. At ubi ad divina perventum cst, avertit sese: intueri non potest, palpitat, æstuat, inhiat amore, reverberatur luce veritatis, et ad familiaritatem tenebrarum suarum, non electione, sed fatigatione convertitur. Quam hic formidandum est, quam tremendum, ne majorem inde concipiat anima imbecillitatem, ubi quictem fessa conquirit. Ergo refugere in tenebrosa cupientibus per dispensationem ineffabilis Sapientiæ, nobis illa opacitas auctoritatis occurrat, et mirabilibus rerum, vocibusqne librorum veluti signis temperatioribus veritatis, umbrisque blandiatur. Quid potuit pro salute nostra fieri amplius? Quid beneficentius, quid libernlius divina providentia dici potest, quæ a legibns suis hominem lapsum, et propter cupiditatem rerum mortalium jure ac merito mertalem sobolem propagantem, non omnino desemit? Habet enim potestas illa justissima, miris et incomprebensibilibus modis, per quasdam secretissimns successiones rerum sibi servientium quas creavit, et severitatem vindicandi, et clementiam liberandi. Quod quidem quam sit pulchrum. quam magnum, quam Deo dignum, quam postremo id quod quæritur verum, nequaquam intelligere poterimus, nis! ab humanis et proximis incipi. ptes, verae religionis fide, præceptisque servatis, non deseruerimns viam quam nobis Deus, et Patriarcharum segregatione, et Legis vincolo, et Prophetarum presagio, et suscepti Hominis sacramento, et Apostolorum lestitnonio, et Martyrum sanguine, et Gentium occupatione munivit. Quare deinceps nemo ex me quærat sententiam meam, sed potins audiamus oracula, nostrasque ratiunculas divinis submittamus affatibus.