Latin
Book 1, Chapter 9
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.9.14
Unproofread scanNot analysed yet
Age, nune investigemus, vel potius attendamus, praesto enim est et facillime videtur, utrum bis sententiis ex Evangelio atque Apostolo prolatis, etiam Testamenti Veteris auctoritas congruat. Quid dicam de superiore sententia, cum manifestum sit omnibus, eant de lege quae per Moysen data est, esse depromptam? Ibi enim scriptum est, Diliges Domimum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ei ex tola mente tua (Deut. VI, 5). Quid autem illi quod ab Apostolo dictum est, comparare de Veteri Testamento possim, ne diutius quærerem ipse subjecit. Cum enim dixisset nulla trihulatione, nulla angustia, nulla persecutione, nulla necessitate inopiae corporalis, nullo periculo, nullo gladio nos a charitate Christi separari; statim subjunxit: Sicut scriptum eat, Quia propter te afficimur tota die, æstimati sumus ut oves occasionis (Rom. VIII, 58; Psal. XLIII, 22). Hæc illisolent a corruptoribus Scripturarum immissa esse dicere, usque adeo nibil habent quod contradicant, ut hæc miseri respondere cogamur. Sed quis non intelligat convictorum hominum aliam uon esse potuisse ultimam voccm? t5. A quibus tamen quæro, utrum istam sententiam in Veteri Testamento esse negent, an non congrnere sententiæapostolicae afArtnent? At illud primum libria docebo: in hoc autem altero tergiversantes homines, et per abrupta fugientes, aut in pacem revocabo, si voluerint respicere aliquantum, et considerare quid dictum sit; aut eos intelligentia caeterorum, qui sinc cupiditate judicant, insectabor. Quid enim potest amicius quam ista sibi consonare sententiae? Nam tribulatio, angustia, persecutio, fames, nuditas, periculum, hominem in bac vita constitutum graviter afficiunt. Haec itaque omnia verba illo uno concluduntur testimonio veleris Legis, quo dictum est, Propter te afficimur. Gladius restabat, qui non aerumnosam vitam affert, sed quam invenerit adimit. Huic ergo respondet, Æstimati sumus ut oves occisionis. Charitas vero ipsa nen potuit significari expressius, quam quo dictum est, Propter te. Fac ergo non in Paulo apostolo compertum istud testimonium, sed a me esse prolatum. Numquidnam tibi demonstrandum est, haeretice, nisi aut scriptum in vetere Lege non esse, aut Apostolo non convenire? Quoram si nibil dicere audes (urgeris enim cum et codex legitur, quo planum sit scriptum esse, et homines intelligunt ad id qupd Apostolus dixit, nihil posse aptius convenire), cur ergo valere aliquid putas, quod Scripturas corruptas esse insimulare audes? Postremo quid responsurus es ei qui tibi dicat: Ego sic intelligo, Ege sic accipio, sic credo; nec ob aHud lego illos Libros, nisi quod ibi omnia christianae fidei concinere video. Illud polius dic, si audes et adversus me dicere cogitas, non esse credendum quod Apostoli et martyres propter Christum affecti gravibus ærumnis dicuntur, quod a persecutoribus ut oves occisionis aestimati sunt. Quod si non potes dicere, quid calumniaris in quo libro inveniam t, quod me oportere credere confiteris (a)?