# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 11.20.22-45

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, 11.20.22 to 11.20.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/11.20.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/11.20.22

An articulata Dci forma est ',sicut hominis, rcliquorumquc animantium? nam pars hominis non cst homo. ii. Sed ad quamlibet istarum opinionum descendor et singillatim utramque considero. Nam si Deum ita esse vultis ut lucem, recusarc non potestis Deumesso aliquam partem Dei. Quamobrem, cum partem Dei esse animam dicitis, quam non negatis et corruptam esse, quæ stulta est; et commutatam, quas sapiens fuit; et violatam, quoe propriam perfectionem non habet; et indigentem, qux poscit auxilium; et imbecillam, quæ medicima eget; et miseram, quæ beata esse dcsidcrat: hæc omnia,n Deum sacrilega opinione confertis. Aut si non conciditis hæc de anima, nee Spiritus est neces. sarius 1, qui animam in veritatem inducat, quia stulta non est; nec renovatur anima perveram religionem, quia inveterata non est; nec signaculis vestris perficitur, quia perfecta est; nec ei Deus opem fe: t, quia non indiget; nec medicus est Christus, quia sana est; nec beata ei vita recte promittitur. Quid quod liberalor dicitur Jesus, quod et ipse in Evangelio clamat: Si vos Filius liberaverit, tuuc vere liber'i erilis? (Joan, VIII, 56.) Et apostolus Paulus ait: Vos in libertatem vocati estis (Galat. V, 43). Servit ergo anima quæ istam libertatem nondum est assecuta. Deus igitur vobis aucturibus, siquidem pars Dei est Deus, et stultitia corrumpitur, et cadendo mutatus est, et amissa perCe.. ctione vjolatus, et opis indigct, ct debilis morbo, et eppressus miseria, et servitute turpatus est.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
