Latin
Book 2, Chapter 11
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 11.23
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si Dei pars Deus non est; nec incorruptus potest esse, in cujus parte corruplio est; nec incommutatus, qui ex aliqua parte mutatus est; nec inviolatus, qni non ex omni parte perfectus; neque non indigens, qui scdulo agit ut srbi restituat partem suam; nec omnino sanus, qui aliqua parte imbecillus est; nee beatissimus, qui habet aliquam partem subjectam miseriæ; nec omnino liber, cujus pars aliqua premitur servitute. Hæc omnia cogimini dicere, cum animam, quam tantis obrutam calamitatibus cernitis, partem Dei esse perhibetis. Hæc et multa hujuscemodi de secta vestra si potestis auferre, tunc demum dicite os vestrum carere blasphemiis. Imo sectam illam desevite: nam si hoc quod ille scripsit destiteritis credere ac dicere, manichæi utique non eritis.