# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 11.24

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/11.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/11.24

Summum bonum omnino, et quo esse aut cogilari melius nihil possit, aut intelligendus, aut credendus Dens cst, si blasphemiis carere cogitamus. Ratio aliqua numerorum violari ct commutari nullo pacto,test, nee ulla natura qualibet violentia effeccrit uL post unum qui sequitur numerus, non duplo ei concinat. Hoc commutari nullo pacto potest, et Deus a vohis commutabilis dicitur! Tenet ista ratio inviolabilem integritatem suam, ct ci saltem parem Deum esse non vultis l Faciat quælibet gens tenebrarum, ut ternarius intelligibilis numerus, in quo ita unum est, quod unum est, ut partibus careat; faciat ergo gens ista tenebrarum, ut numerus iste ternarius in duas partes æquales dividatur. Videt certe mens vestra nullius id malevolentia posse contingere. Quæ ergo rationcm numeri violare non poterat, poterat Deum! Si autem non poterat, quæ, obsecro, necessitas fuit ut pars cjus misceretur malo, et in tantas miserias truderetur?

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
