Latin
Book 2, Chapter 12
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 12.25
Unproofread scanNot analysed yet
nUnc enim illud exortum cst, quod etiam cum Hudiose vos audiremus, nos magnis premebat angustiis; nec ullum exitum repericbamus, quærentes quid factura erat Deo gens tenebrarum, si cum ea nollet cum tanta partis suæ calamitate pugnare. Si cnim nen crat nocitura quiescenti, crudeliter nobiscum actum querebamur, qui ad istas ærumnas missi sumus: si autem nocitura crat, non esse illam naturam incorruplibilcm, qualis natura Dei esse debcbat. in hac quæstione non dcfuit qui diceret, non Deum malo carere voluisse, aut ne sibi noceretur cavisse, sed propter naturalem bonitatem suam inquietæ perversaeque na. tur, ut ordinata esset prodesse voluisse. Non hoc sonant libri manichæi; cavisse Deum ne invaderetur ab hostibus, sæpissime ibi significalur, sæpissime dicitur. Sed concedamus ista Manichæum sensisse, ut ille dicebat, qui non inveniebat aliud quod diceret; num ista ratione Deus a crudelitate aut infirmitate defenditur? Hæc enim ejus in adversam gentem bonitas, in suos exstitit magna pernicies. Huc accedit, quia si natura illius corrumpi commutarique non posset, nec nos ulla pestis commutarct atque corrumperet; et ille ordo qui natune alienæ præstandus fuit, posset sine nostra perversitate præstari.