# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 13.29

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/13.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/13.29

Nam quæro a vobis, si quis existat, quod fieri potest, ita homo parcus ct frugi, ut appetitum ventris et guttoris moderans, non epuletur bis per unum diem; et huic cœnanti oluscula cum exiguo lardo apponantur, eodem lardo uncta atque condita, quantum comprimendæ fami sat est; sitimque irriget propter diligeutiam valetudinis, duabus aut tribus vini meracis potionibus1, isquc illi victus sit quotidianus: alius vero ex alia parte nihil gustans carnium, nibil vini, exquisitas et peregrinas fruges multis ferculis variatas et largo pipere aspersas nona hora libenter assumat, noctis etiam principio talia cœnaturus; bibat autem mulsum, carœnum passum, et nonnullorum pomorum expressos succos, vini speciem satis imitantes, atque id etiam suavitate vincentes; et bibat non quantum sitit, scd quantum libet; idque sibi exhibendum curet quotidie, talique victu deliciisque perfruatur, nullanecessitate, magna voluptate: quem tandem horum duorum, quod ad cihandum potandumque attinet, abstinentius vitam ducere judicatis? Non opinor usque adco vos esse cxcos, quin ilium de parco lardo et vino, hnic gurgiti præferatis.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
