# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 14.32

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/14.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/14.32

Planius hoc indicant superiora et sequentia, quæ commemorare longum est quidem, sed propter eus, qui ad divinas Scripturas legendas et pertractandas pigri sunt, totum istum locum retexere cogimur. Infirmum autem in fide assumite, inquit, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet; Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui judicas alienum servum? Sua Domino stat, aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nam alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem: unusquisque in auo sensu abumdet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui manducat, Domino manducat; gratius enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi mori ur. Sive enim vivimus, Domino vivimut; sive morimur, Domino morimur. Sive enm vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc euim Christus et vixit \ et mortuus est, ei resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus anie tribunal Dei. Scriptum est enim (Isa. XLV, 23, 24): Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem dijudicemus, sed hoc judicute magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, non jam secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo perdere illum, pro quo Chrisius mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non eat regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, plucet Deo, et probatus eat hominibus. Itaque quæ pacis sunt sectemur, et quæ ædificationis sunt in invicem. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda sunt, sed malum eat hom ni qui per offensionem manducat. Bonum eat non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem habes penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo suo placcat in bonum, ud ædificationem 2. Etenim Christus uon sibi placuit (Rom. xiv, et XV, 1-3).

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
