Latin
Book 2, Chapter 14
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 14.33
Unproofread scanNot analysed yet
Satisne apparet Apostolum cis præcepisse ut carnes non manducarent, ncque vinuli biberent quicumque firmiores essent, quia infirmos offendebant nun eis congruendo, et faciebam ut putarent eos qui fide omuia munda judicabaui, in obsequium idolorum a talibus epulis et potu nolle abstimere? Hoc significat et ad Corinthios hoc modo scribens: De escis autem sacrificiorum quas idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus Deus nisi unus. Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in cælo, sive in terra; nobis tamen anus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo, et unus Dominus Jesus Christus, per quan omnia, et nos ptr ipsum. Sed non in omnibus eat scientia. Quidam autem in conscientia sua usque adhuc in idolio quasi idolothytum manducant, et conscientia eorum cum ait infirma, inquinatur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus; neque si uon manducaverimus, deficiemus. Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam ipsorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum ne fratrem scandalizem (I Cor. VIII, 4 etc.) .