# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 14.34

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/14.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/14.34

Item alio loco: Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? uut quod I idolum sit aliquid? Sed quai immolant Gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum: nox potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. An æmulamur Dominum? Numquid illo fortiores sumus? Omnia mihi licita sunt, aed non omnia expediunt: omnia mihi licita sunt, sed non omnia ædificant. Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate; nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit, Hoc immolatum eat idolis; nolite manducare, propter illum qui iudicai, et propter conscientiam: conscientiam autem dico, non tuam, sed ulterius. Utquid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro quo gratias ago? Sive erga manducatis, sive bibitis, vet aliud quid 'acuis, omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Judæis et Græcis et Ecclesiæ Dei, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiunt. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi ( I Cor. x, 19-33, et XI, 1). Apparet igitur, ut opinor, quo fine a carnibus et a vino sit abstinendum. Is linis est triplex. Ad comprimendam delectationem, quae in his maxime cibis haberi sulcI, atque in tali potu usque ad ebrietatem pervenire. Ad tucudam infirmitatem, propter illa quæ sacrificantur atque libantur. Et quod maxime commendandum est, propter charitatem, ne imbecilliorum ab his continentium offendatur infirmitas. Vos autero immunda esae obsonia dicitis, cum dicai Apostolus omnia munda esse, sed ei malum esse qui per offensionem manducat. Et prorsus credo vos istis epulis inquinari, eo ipso quo immunda esse arbitramini. Ait enim: Cfedo et confido in Domino Jesu, quia nihil commune ptr ipsum; sed ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est. Cui autem dubium est, commune illum immUndum et inquinatum vocasse? Sed stultum est vobiscum agere Scripturis, cum et rationem pollicendo decipiatis, et eos Libros, in quibus magna cst religionis auctoritas, falsis capitibus immissis corruptos esse dicatis. Ratione igitur mihi persuadete quomodo vescentem carnes coinquinent, si sinc ulla offensione, sine ulla iufirma opinione, sinc ulla libidine sumuntur?

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
