# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 17.55

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/17.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/17.55

Quo loco mihi auctoritas interponenda visa est, propterea quia de pecorum anima, et de quadam vita qua dicuntur arbores vivere, non potest vobiscum subtilitcr disputari. Sed quoniam privilcgio quodam vos tuemini, ut de Scripturis opprimi nequeatis, dicendo eas esse falsatas; quanquam ea quæ commemoravi de arbore, et de grege porcorum, nunqnam a corruptoribus immissa esse dixistis * tamen, ne considerantes quantum vobis adversentur, hoc idem etiam de his aliquando dicere velitis; re. neam propositum meum, ut a vobis, magnis omnio pollicilatoribus rationis atque verita s. quæram imum quid obsit arbori, non dico si pomum inde foliumve decerpas, quod quidem apud vos, si quis non imprudentia, sed sciens fecerit, signaculi corruptor sine ulla dubitatione damnabitur, sed omnino si eam radicitus eruas. Anima namque illa quam rationalem inesse arboribus arbitramini, arbore excisa vinculo solvitur, vos enim hoc dicitis, et eo quidem vinculo. in quo magna miseria, nulla utilitate tenebatur. Nam et revolutionem hominis in arborem, notum est vos, id est auctorem ipsum vestrum, pro ingenti poena, non tamen pro summa, solere minitari: et num potest in arbore anima fieri, ut in homine, sapientior? Nun recandi hominis quippe certissima ratio est, ne aut eum neces cujus sapientia et virtus aliis plurimum prodest, aut eum qui forte poterat ad sapientiam pervenire, sive extrinsecus ab aliquo admon!tus, sive interioribus cogitationibus divinitus illustratus. Animam autem bominis, quanto sapientior corpore excesserit, tanto utilius excedere veritas docet, et ratione subtilissima, et auctoritate latissime pervagata. Quamobrem qui arborem dejicit, animam nihil in sapientia proficientem de illo corpore liberat. Itaque vos, homines sancti, vos, inquam, potissimum excidere arborcs deberetis, et earum nnimas ab illo vinculo exutas orationibus et psalmis ad meliora perducere. An de his animis hoc fieri potest, non quns mente adjuveritis, sed quas ventre receperitis?

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
