# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 17.58

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/17.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/17.58

Sed hoc ex vestra opinione falsa et nugatoria: nam certa et manifesta crudclitas in vobis esse convincitur, ex eodem ipso errore manans. Si quis euim per morbum corpore dissoluto, fessus ab itinere, ac peste scminnimis in via jaceat, nihil valens amplius quam utrumque verba proferre, cui prosit ad stringendum corpus pirum dari, teque transeuntem ut subvenias oret, atque obsecret ut de arbore proxima, a qua nullo humano, nullo denique vero jure prohiberis, pomum afferas homini, post paululum nisi fece. ris morituro; tu vir christianus ct sanctus transibis potius, et hominem sic affectum precantemque deseres, ne arbor plorel dum fructus demitur, et tu signacadi dissolutor ad paenas manichæias destineris. I mores et innocentiam singularem!

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
