Latin
Book 2, Chapter 17
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 17.63
Unproofread scanNot analysed yet
Quid quod a nece animalium nec vos ipsi in pe. diculis et pulicibus et cimicibus temperatis? Magnamque hujus rei defensionem putatis, quod has esse sordes nostrorum corporum dicitis. Quod primo aperte falsum de pulice et cimice dicitur. Gui enim non manifestum est haec animalia non de nostro corpore existere? Deiude si concubitum vehementius exsecramini, quod nimium videri vultis, cur nan vobis mundiora videntur animalia, quae sine concubitu de nostra carne nascuntur? quanquam enim postea coeundo pariant, non tamen nobis coeuntibus de nostro corpore primo nascuntur. Jam vero, si quæcumque de viventibus gignuntur corporibus, sordidissima sunt putanda, multo magis quæcumque de mortuis. Impunius ergo occiditur vel sorex, vel anguis, vel scorpio, quos de humanis cadaveribus nasci, a vobis potissimum solemus audire. Sed obscura omitto et incerta. De apibus certe fama est celebrior, quod de boum cadaveribus oriantur. Ergo occiduntur impune. At si hoc quoque dubium est, nemo fere de scarabcis dubitat, quin de Amo in pilam rbtundato ab his atque obruto existant (a). Hæc igitur animantia et alia quæ persequi longum est, sordidiora certe debetis opinari, quam pediculos vestros; et tamen illa occidere nefas vobis videtur, his antem parcere stultum: nisi Curte quod sunt haec animalia parva contemnitis. Sane si iu est, ut animal quo brevius est, eo contemptius esse debeat, necesse est camelum homini pruferatis.