Latin
Book 2, Chapter 18
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 18.65
Unproofread scanNot analysed yet
Restat signaculum sinus, in quo multum incerta est castitas vestra. Non enim concubitum, sed ut longe ante ab Apostolo dictum est, vere nuptias prohibetis (I Tim. IV, 3), quæ talisopcris una cst honesta defensio. Hic non duhito vos esse clamaturos invidiamque facturos, dicendo, castitatem perfectam vos vehementer commendare atquc iaudarc, non tamen nuptias prohibere; quandoquidem auditores vestri, quorum apud vos secundas est gradus. ducere atque habere non prohibeantur uxores. Quae cum magna voce et magna indignatione dixeritis, ego vos lenius interrogabo ad hunc modum: nonne vos estis qui filios gignere, co quod animae ligentur in carno, gravius putatis esse peccatum, quam ipsum concubitum? Nonne vos estis qui nos solebatis monere, ut quantum fieri posset, observarcmus tempus, quo ad concoptum mulier post genitalium viscerum purgationem apta esset, eoque tempore a concubitu temperaremus, ne carni anima implicaretur? Ex quo illud sequitur, ut non liberorum procreandorum causa, sed satiandæ libidinis babere conjugem censeatis. Nuptiae autem, ut ipsæ nuptiales tabulæ clamant, libcrorum procreandorum causa, marem feminamque conjungunt: quisquis ergo procrcarc liberos quam concumbere gravius dicit esse peccatum, prohibet utique nuptias; et non jam uxorem, sed meretricem feminam facit, quæ donatis sibi certis rebus, viro ad explendam ejus libidinem jungitur. Si enim uxor est, matrimonium est. Non autem matrimonium est ubi datur opera ne sit mater: non igitur uxor. Quocirca nuptias probibetis, nec ab boc crimine, quod olim a Spiritu sancto de vobis pricdictum est, ulla vos rationc defenditis.