# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 19.69

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, Chapter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/19.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/19.69

Et haec erat omnis excusatio impunitatis illorum quod eo tempore quo conventicula eorum lege publica prohiberentur, nequid laesi proderent, metucbatur. Ubi est ergo quod perpetuam sibi persecutionem in hoc mundo futuram prædicant, eoque se commendatiores haberi volunt, hinc interpretantes quod hic mundus cos odcrit (Joan. xv, 18); et propterea penes se quærendam veritatem affirmantes, quia in promissione Spiritus sancti paracleti dictum est qnod eum mundus iste accipere non possit (ld. XIV, 17). De qua re nOD iste locus disserendi est. Sed certe si perpetua vobis persecutio futura est, usque in sæculi fincm, perpetua erit et hæc dissolutio tantæque turpitudinis impunita contagio, dum tales lxdere formidatis.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
