# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 19.72

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, Chapter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/19.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/19.72

Postremo in theatris electos, et ætate, et, ut videbantur, moribus graves, cum sene presbytero sospissime invenimus. Omitto juvenes, quos etiam rixantes pro scenicis et aurigis deprehendere solebamus, quae res non mediocri argumento cst quomodo se possint continere ab occultis, cum eam cupiditatem superare non possint, quæ illos auditorum suorum oculis ostentat, et prodit erubescentes atque fugitantes. An vero illius etiam sancti, ad cujus disputationes in ficariorum vicum ventilabamus, tantum illud flagitium proderctur, si virginem sanctimonialem mulierem tantum, non et prægnantem facere potuisset? Sed occultum et incredibile malum crescens uterus latere non passus est. Quod cum mater fratri juvcni prodidisset, acerrime dolens, religionis tamen nomine ab accusatione publica revocatus est; perfecitque ut ille ( non enim hoc ferre quisquam posset) de illa ecclesia pelteretur: et ne impunita res omnino esset, cepit consilium, ut adjunctis sibi amicis, hominem pugnis calcibusque concideret. At ille cum graviter ccderetur, clamabat, ut sibi ex auctoritate Manichæi parceretur, Adam primum heroem peccavisse, et post peccatum fuisse sanctiorem.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
