# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 2.3

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/2.3

Quocirca cum in Catholica dicitur, omnium naturarum atque substantiarum esse auctorem Deum, simul intelligitur ab cis qui hoc possunt intelligere. non esse Deum auctorem mali. Quomodo enim pot. st ille, qui omnium qu,e sunt, causa est ut sint, causa esse rursus ut non sint, id cst, ut ab essentia deficiant ct ad non esse tendant? quod malum generale esse clamat verissima ratio. At vero illa vestragens mali, quam vultis esse summum malum, quomodo erit contra naturam, id est contra substantiam, cum cam naturam atquo substantiam esse dicatis? Si cnim contra sc facit, ipsum esse sib! adimit: quod si perfecerit, tunc demum perveniet ad summum malum. Non autem perficiot, quia eam non modo esse, veruli ctiam sempiternam esse vultis. Non potest igitur esse summum malum, quod perhibetur esse substantia.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
