# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 3.5

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/3.5

Quæramus ergo ista diligentius, et quantum fieri potest, planius. Percunctor vos itcrum quid sit malum? Si dixeritis, Id quod nocct; nequa hic mentiemini. Sed, quæso, animadvertite; quæso, vigilalc; quaeso, deponite studia partium, et verum, non vinceDdi, sed inveniendi gratia quærite. Quidquid enim nocet, bono aliquo privat eam rem cui nocet: nam si nullum bonum adimit, nihil prorsus nocet. Quid hoc apertius, obsecro vos? quid planius? quidtam expositum cuivis mediocri inleHeclori, modo non pertinaci? Hoc autem posito, videtur jam, ut opinor, quid sequatur. In illa quippe gente quam summum malum esse suspicamini, noceri cuiquam rei non potest, ubi nihil est boni. Quod si duae naturæ sunt, ut affirmatis, regnum lucis, et regnum tenebrarum; quoniam regnum lucis, Dcum esse fatemini, cui simplicem quamdam naturam conceditis, ita ut ibi non sit aliud alio detcrius: confiteamini necesse est, quod vehementer quidem est adversum vos, sed tamen necesse est confiteamini, itam naturam, quam summum bonum non modo non negatis, sed ettam vehementer persuadere conamini, esse incommutabilem, et impenetrabilem, et incorruptibilem, et inviolabilem: non enim erit aliter summum bonum; id est enim quo nihil est melius: tali autem natura noceri nullo pacto potest. At si nocere, bono privarc est, sicut ostendi; noceri non potest regno tenebrarum, quia nihil ibi boni est; tiocen non potest regno lucis, quia inviolabile est: cui igitur nocebit quod dicitis malum?

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
