# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 42

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, CAPUT XVI.— Aperit portentosa Manichæorum mysteria. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/42

Ad illas ergo reducimini angustias, ut magis in sanguine, et in iis quæ animalium carnibus fulidissima, scd nilide colorata in vicis egeruntur, quant in olivæ foliis pallentibus partem Dci habitare fateamini. Quod si dicitis, nam etiam hoc dicitis, olivæ folia, cum incenduntur, Ignem emittere, in quo præsentia lucis apparet; carnes autem, cum incenduntur, non idem facerc: quid dc adipe respondebitis, qui prope omnes Italas lucernas illuminat? Quid dc fimo bubulo, qui est certe bovis carne sordidior, quo siccato rustici sic utuntur ad focum, ut cjus ignc facilius nihil sit fumoquc purgatius? Quid quod, si nitor et fulgor majorem præsentiam divinæ partis ostendit, eam vos non purgatis, non consignatis, non liberatis? Siquidem est maxime in floribus, ut omittam sanguinem, et innumerabilia in carne, vel ex carne simillima, quos certe flores habere in cpulis non potestis: qui si etiam carnibus vesceremini, squamas certe piscium, et quosdam vermiculos atque muscas, quoe omnia ctiam in tenebris luce propria coruscant, pulmentis vestris non adhiberetis.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
