Latin
Book 2, Chapter 5
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 5.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeram ergo tertio quid sit maium. Respondebi-. tis fortasse, Corruptio. Quis et hoc negaverit, generale malum osse? Kam hoc est contra naturam, hoc cst' quod nocet. Sed corruptio non est in scipsa, sed in aliqua substantia quam corrumpit: non enim substantia est ipsa corruptio. Ea igitur res quam corrumpit, corruptio non est, malum non est1. Quod euim corrumpitur, integritate et sinceritate privatur. Quod ergro non habet ullam sinceritatem qua privetur, corrumpi non potest; quod autem habct, profecto bonum est participatione sinceritatis. Item quod corrumpitur, profecto pervertitur; quod autem pervertitur, ordine privatur: ordo autem bonum est. Non igitur quod corrumpitur, bono carct: eo namque ipso quo non cal'et, viduari dum corrumpitur potest. Gens ergo illa tenebrarum, si omni bono carebat, utdicitis, corrumpi non poterat: non enim habebat quod ei posset auferre corruptio, quæ si nihil aufcrat, non corrumpit. Audete jam dicere, si potestis, Deum et Dei regnum potuisse corrumpi, si diaboli regnum quale describitis, quomodo corrumpi posset non invenitis.