# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 6.8

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/6.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/6.8

Quid ergo hinc lux catholicaa dicit? Quid putatis, nisi id quod babeL veritas, corrumpi posse factam substantiam: nam et illam non factain, quæ summum bonum cst, esse incorruptibilem, et ipsam corruptionem, quæ summum malum est, non osse corrumpi, ecd hanc non esse substantiam? Si autem quæritis quid sit, vidcte quo conetur perducere quæ corrumpit? ex seipsa enim afficit ea quæ corrumpuntur. Deficiunt autem omnia per corruptionem ab eo quod crant, et non permanere coguntur, non essc coguntur. Esse cnim ad manendum refertur. Itaque quod summe et maxime esscdicitur. permanendo in sc dicitur. Nam quod mutatur in melius, non quia manebat mutatur, sed quia pervertebatur in prejus, idest ab essentia deficiebat: cujus defectionis auctor non est qui est auctor essentiæ. Mutantur ergo quædam in meliora, et propterea tendunt esse: nec dicuntur ista mutatione perverti, sed reverti atque converti. Perversio enim contraria est ordinationi. Haccvero quae tendunt esse, ad ordinem tendunt: quem cum fueriut consecuta, ipsum esse consequuntur, quantum id ereatura con-.sequi sequi potest. Ordo enim ad convenientiam qunmdini quod ordinat redigit. Nihil est autem esse, quam unum esse. Itaque in quantum quidque unitatem adipiscitur, in tantum est.Unitatis est enim operatio, convenientia ct concordia, qua sunt in quantum sunt, ea quæ composita sunt: nam simplicia per se sunt, quia una sunt; quæ autem uon sunt simplicia, concordia partium imitantur unitatem, et in tantum sunt in quantum assequuntur. Quare ordinatio esse cogit, inordinatio vcro non esse; quæ perversio eliam nominatur atque corruptio. Quidquid igitur corrumpitur, eo tendit ut non sit. Jam vestrum est considerare quo cogat corruptio, nt possitis invenire summum malum: Dam id est quo corruptio perducere nititur.

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
