Latin
Book 2, Chapter 8
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 8.11
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim aliud, cum quæro quid sit malum, responsuri estis, nisi aut quod contra naturam est, aut qnod noceat, aut corruptionem, aut aliquid hujusmodi? At in bis ostendi vestra naofragia, nisi forte, ut soletis cum pueris pueriliter agere I, respondebitis malum esse ignem, venenum, feram, et cætera hujusmodi. Num etiam de quodam dicente, nullam substantiam malum esse, unus de primatibus hujus lueresis, quem familiarius crebriusque audiebamus, dicebat: Vellem scorpionem in manu hominis ponere, ac videre utrum non subtraheret manum; quod si faceret, non verbis, sed re ipsa convinceretur aliquam substantiam malum esse, quandoquidem illud animal esse substantiam non negaret. Et dicebat hoc non coi Editi, potissimum, pro quo Mss. uudecim habent, potcnduimwn. I Ita in Mss. At in excusis: Tractarentur. ram illo, sed cum ad eum nos cominoti referremus quod ille dixisset: respondebat ergo, ut dixi, pueriliter pueris. Quis cnim meliuscule imbutus et erudilus, non videat per inecnvenientiam corporalis temperationis hæc lædere, ac rursus per convenientiam non lædere, sæpe etiam commoda non parva conferre? Nam si illud venenum per seipsum malum esset, eumdem scorpionem magis priusque perimeret. At contra, si ei penitus aliquo pacto detrahatur, siue dubitatione interiret. Ergo illius corpori malum est amittere quod nostro recipere: item iili bonum est habere id quo nobis bonum est carere. Erit ergo eadem res et bonum et malum? Nullomodo; sed malum est quod contra uaturam est: hoc enim et bestiæ illi et nobis matum est, id est ipsa inconvenientia,quæ sine dubio non est substantia, imo est inimica substantiæ. Unde est igitur 1 Attende quo cogat, et disces; si tamen in te aliquid interioris luminis vivit. Non esse enim cogit omne qnod perimit. Deus vero auctor essentiæ est: nec aliqua essentia potest videri esse, quod in qua fuerit cogit non esse. Dicitur ergo aliquid unde non sit inconvenientia; nam unde sit nihil dici potest.