Latin
Book 2, Chapter 9
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 9.15
Unproofread scanNot analysed yet
Cur, quæso, in summo malo invenio tanta bona iis malis, quæ commemoravi, contraria? Aut si hæc non sunt mala, ullane tandem substantia, in quantum substantia cst, malum erit? Si malum imbecillitas non est, malumnc exit corpus infirmum? Si malum cæcitas uon est, malumne erunt tenebræ? Si malum surditas non est, malumne erit surdus? Si malum non est mulum esse, malumne erit piscis? Si aterilitas malum non cst, quomodo malum est animal sterile? Si exsilium nsalum non est, quomodo malum est animal exsulans, vel animal in exsilium aliquem mittens? Si servitus matUm non est, quomodo malum cst animal serviens, vel servire quampiam cogens1? Si mors malum non e t, quomodo malum est animal mortale, vel inferens mortem? Si veTO hæc maia suni, quomodo non ciunt bona firmitas corporis, visus, auditus, locutio persuadens, fecunditas, solum genitale, libertas, vita, quæ omnia in illo mali regno ruisse perhibetis, et summum malnm audetis asserere?