# De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 9.47

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, Book 2, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/9.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-moribus-ecclesiae-catholicae-et-de-moribus-manichaeorum/9.47

Certe cur in cætcris videmus istam congruentiam, quæ auctorcm vestrum decepit atque illexit ad componenda mendacia? Cur, iniquam, tenebræ serpentibus, aquæ natantibus, venti volantibus congruunt; quadrupedem vero ignis incendit, et nos fumus offocat? Quid quod eliam serpentes acutissime vident, ct præsentia solis exsultant, ibique sunt abundantiores, uhi aer serenior difficilius et rarius nubem contrahit? Quid absurdius, quain ihi esse accommodatius et aptius incolas amatoresque tenebrarum, ubi lucis perspicuitate gaudetur? Quod si eos dicitis delectari potius calore quam lumine, multo congruentius in igne serpentes alacres natos, quam tardum asinum diccretis: et tamen luci huic amicas aspidem quis neget, cum cjus oculi aquilæ oculis comparentur? Sed de bestiis videro. Nos ipsos, obsecro, consideremus sine pertinacia, et tandem fabulis vanis ct perniciosis animutn exuamus. Quis enim tantam perversitatem ferat, qua dicitur in tenebrarum gente, cui nihil admixtum crat luminis, animalia hipedia tam firmam, tam vegetam, tam denique incredibilem vim habuisse in oculorum acie, lit ct in tenebris suis viderunt purissimam, quæ a vobis conv mendatur, regnorum Dei lucem (siquidem illam etiam talibus visibilem fuisse vultis), et aspiccrent, et considcrarent, et delectarentur, et appeterent: nostros autem oculos commixtione lucis, commixtione summi boni, commixtione dcnique Dei tani infirmos, tam imbecillos esse redditos, ut neque quidquam videamus in tenebris, et solis aspectum nullo modo ferre possimus, atque inde conversi, etiam quæ a nobis videbantur, quaeramus? Hac dici possunt, etiam si corruptio malum est, quod reque nemo ambigit: non enim tunc fumus corrumpebat cenos animalium, quod modo corrumpit. Et ne pergam per singula, quod longum est et non necessarium, usque adeo minus erant corru ptioni obnoxia, quae ibi animantia fuisse confingitis, ut abortivi eorum fetus nondum ad nascendum idonei de Melo in terram præcipitati, et vivere, et gignere, et rursus conjurare potuerint, habentes utique pristinam firmilatem, quia jam erant coucepti ante commixtionem boni et mali: nam post islam concretionem,quæ de iis nata sunt, ea dicitis esse animalia, quæ nunc infirmissima et facile corruptioni ccdentia videmus: quis hunc diutius tolerare possit errorem, nisi qui aut isia non videt, aut nescio qua incredibili consuetudine ac familiaritate vobiscum contra omnes moles rationis obduruit?

---

Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa052/stoa0040.stoa052.opp-lat1.xml.
