Latin
Book 6, CAPUT PRIMUM.— Superiores libri quibus scripti sint, quove consilio
Augustine, De Musica Libri Sex 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
M. Satis din pene1 atque adeo plane pueriliter per quinque libros in vestigiis numerorum ad moras temporum pertinentium monli sumus:quam nostram nugacitatem apud benevolos homines facile fortassis excuset officiosus labor; quem non ob aliud suscipiendum putavimus, nisi ut adolescentes, vel cujuslibet ætatis homines, quos bono ingenio donavit Deus, non præpropere, sed quibusdam gradibus a sensibus carnis atque a carnalibus litteris, quibus eos non hærere difficile est, duce ratione avellerentur, atque um Dco et Domino rerum omnium, qui humanis mentibus nulla natura interposita præsidet, incommutabilis veritaiis amore adhærescerent. Illos igitur libros qui leget, inveniet nos cum grammaticis et pocticis ani mis, non habitandi electione, sed itinerandi necessitate versatos. Ad hunc autcm librum cum vcnerit, si, ut spero et supplex deprecor, Deus et Dominus noster propositum meum voluntatemque gubernaverit, et co quo est intenta perduxerit, intelliget non vilis possessionis esse vilem viam, per quam nunc cum imbecillioribus, nec nos ipsi admodum fortes ambulare maluimus, quam minus pennatos per liberiores auras præcipitare. Ita nos, quantum arbitror, ant nibil ant non inultum peccasse judicabit, si tamen de numero spiritualium virorum iste fuerit. Nam turba caetera de scholis linguarum tumultuantium, et ad plaudentiuin strepitum vulgari levitate latantium, si Curte irruerit in has liucras, aut contemnet omnes, aut illos quinque libros sufficere sibi arbitrabitur: istum vero in quo fructus illorum est, vel abjiciet quasi non necessarum, vel differet quasi post necefsarium. Reliquos vero qui ad ista intelligenda eruditi non sunt, si sacramentis Christianæ puritatis imbuti1, in unum et verum Deum summa charitate nitentes, cuncta puerilia transvolaverunt, fraterne admoneo ne ad ista descendant, et cum hie laborare corperint, de tarditate sua conquerantur, ignorantes itinera difficilia et molesta pedibus suis, volando se posse ctiam ignorata transire. Si autem ii legunt qui et infirmis aut inexercitatis gressibus hac ambulare non possont, et nullas pietatis alas habent, quibus ista neglecta. prætervolent, non se inserant inconvenienti ncgolio; sed præceptis saluberrimæ religionis, et nido fidei Christianae pennas nutriant, quibus subveti laborem ac pulvcrem hujus itineris evadant, magis ipsius patri. c quam,'tarum flexuosarum amore flagrantes. liis enim hæc scripta sunt, qui litteris sæcularibus dediti, magnis implicantur erroribus, ct bona ingenia in nugis ronterunt, nescientes quid ibi delectet. Quod si animadverterent, viderent qua effugerent illa retia, et quisnam esset beatissimæ securitatis locus.