Latin
Book 4, Chapter 1
Augustine, De Musica Libri Sex 1.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
M. Redeamus ergo ad metri considerationem, propter cujus progressum ac longitudinem de versu tecum aliquid agere coactus sum, cujus tractandi postea nobis est conslilulus locus. Sed primo illud quærO, utrum non repudies, quod ultimam syllabam, quæ metrum terminat, seu longa seu brevis sit, poeLc atque horum judices grammatici nihil ad rem pertinere arbitrati sunt. D. Omnino repudio: non cnim mihi vidctur esse rationis. M. Dic mihi, obsecro, quod metrum sit in pyrrhichio minimum. D. Tres breves. II. Quantum ergo silendum est, dum repetitur? D. Unum tempus, quod cst unius brevis syllabae spatium. M. Age, jam perente hoc metrum, non voce, sed plausu. D. Feci. M. Percute etiam hoc modo anapæstum. D. Ei hoc feci. M. Quid libi visum cst interesse? D. Prorsus nihil. M. Quid? causam, cur ita sit, potesne dicere? D. Videtur mihi satis apparere: nam quod in illo ad silentium, hoc in isto ad productionem ultimae syllabae refertur; nam codem modo ibi brevis ultima, ut hic long:. ,percutitur; et post tantumdem intervallum rcditur ad caput. Sed ibi quiescitur donec spatium pyrrhichii pedis, hic donec longæ syllabae impleatur. Ita in utroque par mora cst, qua inlerposlLa remeamns. M. Non igitur absurde illi ultimam syllabam metri, seu longa scu brevis sii. nihil ad rem pertinere voluerunt: ubi enim finis cst, silentium sequitur, quantum ad ipsum metrum attinet quod finitur. An eos in bac causa repe itioncm ullam vel reditum ad caput considerare debuisse existimas, ac non tantummodo quia finitur, quasi deinceps uihil dicendum sit? D. Jam assentior, ultimam syllabam indifferenter esse accipiendam. M. Recte. Sed si hoc propter silentium fit, quoniam ita consideratus est finis, quasi deinceps nihil soniturus1 sit qui fmicrit, et ob hoc spatium temporis in ipsa quiete largissimum niliil distat quoe ibi syllaba locetur; nonne illud est consequens, ut ipsa ultimae syllabæ indifferentia, quae propter largum spatium conceditur, ad id proficiat, ut sive ibi brevis syllaba sive longa sit, cam sibi aures pro longa vindicent? D. Video plane esse consequens.