# De Musica Libri Sex 1.1-3

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 5, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.1-3

M. Quid sit versus, inter doctos veteres non parva luctatione quæsitum est, nIC' fructus defuit. Nam inventa res est, ei ad notitiam posterorum mandata liueris, gravi atque certa non tantum auctoritate, verum etiam ratione firmata est. Interesse igitur animadverterunt inter rhythmum et metrum aliquid, ut omne metrum rhythmus, non etiam omnis rhythmus metrum sit. Omnis enim legitima pedum connexio numerosa est'; quam quoniam metrum babet, non esse numerus nullo modo potest, id est non esse rhythmus. Sed quoniam non est idem, quamvis legitimis pedibus, nullo tamen certo fine provolvi, ct item legitimis progredi pedibus, sed certo fine coercert; hæc duo genera etiam vocabulis discernenda erant, ut illud superius rhythmus tantum proprio jam nomine, hoc autcm alterum ita rhythmus ut metrum ctiam vocaretur. Rursus, quoniam eorum numerorum qui certo fine clauduntur, id est metrorum, alia sunt in quibus non habetur ratio cujusdam divisionis circa medium, alia in quibus sedulo habctur; erat etiam hæc differentia notanda vocabulis. Quapropter illud, ubi non habetur hæc ralio, rhythmi genus proprie metrum vocatum est: hoc autem ubi habetur, versum nominaverunt. Cnjus appellationis originem fortasse progredientibus nobis ratio ipsa monstrabit. Neque hoc ila præscriptum putes, ut illa cHam metra versus vocare non liceat. Sed aliud est cum abutimur nomine, licentia cujusdam vicinitatis; aliud, cum rem vocabulo suo enuntiamus. Sed nominum commemoratio hactenus facia sit; in quibus, ut jam didicimns, concessio interloquentium 2 et vetustatis auctoritas totum valet. Cætera, si placet, more nostro investigemus sensu nuntio, indice rationc; ut illos etiam vetercs auctores non inslituissc i£ta quasi quæ in natura rerum integra et perfecta non fuerint, sed ratiocinando invenisse, et appellando notassecognoscas.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
