# De Musica Libri Sex 1.1

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 3, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.1

i. M. Tertius hic sermo postulat, ut quoniam de pedum amicitia quadam concordiaque satis dictum est, vidcamus quid ex bis contextis continuatisque gignatur. Quare primum cx te quæro, utrum possint copulati sibi pedes, quos copulari oportet, perpetuum quemdam numerum creare, ubi nullus finis certus appareat: velut cum symphoniaci scahella et cymbala pedibus feriunt, certis quidcm numeris ct his qui sibi cum aurium voluptate junguntur; sed tamen tenore perpetuo, ita ut si tibias non audias, nullo modo ibi notare possis quonsque procurrat connexio pedum, et nude rursus ad caput redeatur. Velut si tu velis cenium vcl amplius, quousque libitum est, pyrrhichios vel alios qui inter se amici sunt pedes, continua conncxionc decurrerc. D. Jam intelligo, et fieri posse concedo quamdam pedum connexioncm, in qua certum est usque ad quot pedes progrediendum sil, atquc inde redeundum. M. Num hujus generis esse dubitas 1, cum certam facicndorum versuum disciplinam esse non neges, et qui versus te semper cum voluptate audisse confessus sis? D. Manifestum est ct hoc esse, ct ab illo superiore genere distare.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
