# De Musica Libri Sex 1.12.22

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 1, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.12.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.12.22

M. Subtilius ista quæruntur atque abstrusius in ea disciplina qux est de numeris: hie autem nos ad institutum opus quanto citius possumus, redeamus. Quocirca quæro, uni duo juncta quid faciunt? D. Tria. M. Ergo haec duo principia numerorum sibimet co* pulata, totum numerum faciunt atque perfectum. D. Ita est. M. Quid? in numerando post unum etduo quem numerum ponimus? II. Eadem tria. M. Idem igitur numerus, qui fit ex uno et duobus, post utrumque in ordine collocatur, ita ut nullus alius interponi queat. D. Ita video. M. Atqui et illud videas oportet, in nullis reliquis numcris id posse contingere, ut cum duos quoslibet sibimet in numerandi ordine copulatos notaveris, consequatur cos ille qui ex ambobus conficitur, nullo interposito. D. Id quoque vidco: nam duo et tria, qui sibi numeri copulati sunt, in summa quinque faciunt: non autem quinque continuatim sequuntur, sed quatuor. Rursus tria et quatuor septem couficiunt: inter quatuor autem ac septem, quinque atque sex ordinati sunt. Et quanto progredi volucro, tanto plurcs interponuntur. II. Magna hu ergo concordia est in prioribus tribus numeris: unum euim et duo ct tria dicimus, quibus nihil interponi potest: unum autem ct duo, ipsa sunt tria. D. Magna prorsus. Al. Quid? illud nullane consideratione dignum putas, quod ista concordia quanto est arctior atque conjunctior, tanto magis in unitatem quamdam tendit, et unum quiddam de pluribus efficit? D. laO maxima, et nescio quomodo, et miror, et amo istam quain commendas unitatem. Af. Multum. probo; sed certe quælibet rerum copulatio atque couucxio tunc maxime unum quiddam eflicit, cum et media extremis, et mediis extrema consentiunt. D. Ita certe oportet.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
