# De Musica Libri Sex 1.2

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 3, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.2

i. M. Ergo quoniam oportet distingui ctiam vocabulis ea quæ re ab se distincta sunt, scias illud superius gcnus copulationis, rhythmum a Græcis; hoc autem alterum, metrum vocali: latine autcm dici possent, illud numerus, hoc mensio vet mensura. Scd qnonianl hæc apud nos nomina late patent, et cavendum est no ainbigue loquamur, commodius utimur græcis. Yidcs tamen, ut opinor, quam recte utrumque nomen sit his rebus impositum. Nam quoniam illud pedibus certis provolvitur, peccAturque in co si pedes dissoni misceantur, recte appelatus est rhythmus, id est.numerus: seu quia ipsa provolutio mu habet modum, nec statutum est in quoto pedo finis aliquis emineat; propter nullam mensuram continuationis non debuit metrum vocari. Hoc autem utrumque habet; nam ei certis pedibus currit 1, et certo terminatur modo. Itaquc non solum metrum propter insignem finem, sed ctiam rhythmus est, propter pedum rationabilem connexionem. Quocirca omne metrum rhythmus, non omnis rhythmus etiam metrum est. Rhythmi enim nomen in musica usque adeo late patet, lit hæc tota pars ejus quæ ad diu et non diu pertinet, rhythmus nominata sit. Sed de nomine, cum res appareat, non esse satagendam, et doctis et sapientibus placuit. An aliquid contradicendum ant dubitandum putas dc his quiB a me dicta sunt? D. Imo prorsus assentior.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
