# De Musica Libri Sex 1.3.4

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 1, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.3.4

M. Cur ergo additum est, bene; cum jam ipsa modulatio nisi bene moveatur, esse non possit? D. Nescio, et quemadmodum milii ereptam sit ignoro: nam hoc requirendum animo hsescrat. M. Poterat omnino nulla de hoc verbo controversia fieri, ut jam musicam sublato eo quod positum est, bene, tantum scientiam modulandi definiremus. D. Quis cnim ferat, si enodare totum ita velis? M. Musica est scientia bene movendi. Sed quia bene moveri jam dici potest, quidquid numerose servatis temporum atque intervallorum dimensionibus movetur ( jam enim delectat, et ob hoc modulatio non incongrue jam vocatur ); fieri autem potest, ut ista numerositas atque dimensio dclectet, quando non opus est; ut si quis suavissime canens, et pulchre saltans, velit eo ipso lascivire, cum reS severitatem desidcrat: non bene utique numerosa modulatione utitur; id est ea motione quæ jam bona, ea eo quia numerosa est, dici potest, male ille, id est iaco; grucnter utitur. Unde aliud est modulari, aliud bene modulari. Nam modulatio ad quemvis cantorem, tantum qui non erret in illis dimensionibus vocum ac sonorum; bona vero modulatio ad hanc libcralcm disciplinam, id est ad musicam, pertinere arbitranda cs t. Quod si nec illa bona tibi motio vidctur, ex eo quia inepta est, quamvis artificiose numerosam esse fateare; teneamus illud nostrum, quod ubique servandum est, ne certamen verbi, re satis elucente, nos torqueat; nlhilque curemus, utrum musica modulandi, an bene modulandi scientia describatur. D. Amo quidem rixas verborum præterire atque contemnere, non tamen mihi displicet ista distinctio.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
