# De Musica Libri Sex 1.6

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 1, CAPUT IV.- Scientia cur in musicæ definitione ponitur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/1.6

Sed quid tibi videtur? qui vel tibiis canunt vel cithara, atque hujusmodi instrumentis, numquidnam possunt lusciniæ comparari? D. Nou. M. Quid igitur distant? D. Quod in istis artem quamdam esse video, in illa vero solam naturam. M. Verisimile dicis; sed ars tibi videtur ista esse dicenda, etiamsi quadam imitatione id faciunt? D. Cur non? Nam video tantum valcre in artibus imitationem, ut, ea sublata, omnes pene perimantur. Præbent cnim se magistri ad imitandum, et hoc ipsum est quod vocant docere. M. Videtur tibi ars ratio esse quædam, et ii qui ane utuntur, ratione uti: an aliter putas? D. Videtur. M. Quisquis igitur ratione uti non potest, arte non utitur. D. Et hoc concedo. M. Censesne muta animalia, quæ etiam irrationalia dicuntur, uti posse ratione? D. Nullo modo. M. Aut igitur picas et psittacos et corvos rationalia esse dicturus es animalia, aut imitationem norninc artis temere vocasti. Videmus enim has aves et multa canere ac sonare quodam humano usu, et nonnisi imitando facere: nisi tu aliter credis. D. Quomodo hoc confeceris, et quantum contra responsionem meam valeat, nondum plane intelligo. M. Quæsiveram ex te, utrum citharistas et tibicines, et hujusmodi aliud genus hominum, artem diceres habere, etiamsi id quod in canendo faciunt, imitatione assecuti suut. Dixisti esse artem, tantumque id valere affirmasti, ut omnes pene libi artes periclitari viderentur imitatione sublata. Ex quo iam colligi potest, omnem qui imitando assequitur aliquid, arte uti; etiamsi forte non omnis qui arte utitur, imitando eam perceperit. At 2 si omnis imitatio ars est, et ars omnis ratio; omnis imitatio ratio: ratione autem non utitur irrationale animal; non igitur habet artem: habet autem imitationem; non est igitur ars imitatio. D. Ego multas artes imitatione constare dixi, non ipsam imitationem artem vocavi. M. Quæ igitur artes imitatione constant, non eas censes ratione consLare? D. Imo utroque puto cas constare. M. Nihil repugno, sed scientiam in quo ponis; in ratione, an in imitatione? D. Et hoc in utroque. hI. Ergo scientiam illis avibus dabis, quibus imitationem non adimis. D. Non dało ila enim dixi in utroquc esse scientiam, ut in sola imitatione esse non possit. M. Quid? in sola ratione vidctur tibi esse posse? D. Videtur. M. Aliud igitur putas esse artem, aliud scientiam. Siquidem scientia ct in sola ratione esse potest, ars autem rationi jungit imitationem. D. Non video esse consequens. Non enim omnes, sed multas artes dixeram, simul ratione atque imitatione constare. II. Quid? scientiam vocabisne etiam illam, quae his duobus simul constat; an ei solam partem rationis attribues? D. Quid enim me prohibet vocare scientiam, cum rationi adjungitur imitatio?

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
