Latin
Book 1, CAPUT IV.- Scientia cur in musicæ definitione ponitur
Augustine, De Musica Libri Sex 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
M. Quoniam nunc agimus de citharista et tibicine, id esi de musicis rebus; volo milii dicas, utrum corpori tribuendum sit, id est obtemperationi cuidam corporis, si quid isti homines imitatione faciunt. D. Ego istam ct animo simul et corpori tribuendam puto: quanquam idipsum verbum satis proprie abs te positum est, quod obtemperationem corporis appellasti: non enim obtemperare nisi animo potest. M. Video te cautissime imitationem non soli corpori voluisse concedere. Sed numquid scientiam negabis ad solum animum pertincre? D. Quis boc negaverit? M. Nullo modo igitur scientiam in sonis nervorum i ct tibiarum, simul et rationi et imitationi tribuere sinelis. Illa enim imitatio non est, ut confessus es, sine corpore; scientiam vero solius animi esse dixisti. i. Ex iis quidem quae tibi concessi, fateor hoc esse confectum: sed quid no rem? Habebit enim et tibicen scientiam in animo. Neque enim cum ei accedit imitatio, quam sine corpore dedi esse non posse, adimct illud quod animo amplectitur. M. Non adimct quidem: nee ego affirmo eos, a quibus organa ista tractantur, omnes carere scientia, sed non habere omnes dico. Istam cnim ad hoc volvimus quaestionem, ut intelligamus, si possumus, quam recte sit scientia in illa definitione musicae posita; quam si omnes tibicines et fidicines, et id genus alii quilibet habent, nihil ista disciplina puto esse vilius, nibil abjectius.