Latin
Book 1, CAPUT IV.- Scientia cur in musicæ definitione ponitur
Augustine, De Musica Libri Sex 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
M. Mobilitatem digitorum celeriorem vel pigriorem credo te non scientine, sed usui dare. D. Cur ita credis id? M. Quia superius soli animo scientiam tribuebas, hoc autem quanquam imperante animo tamen esse corporis vides. D. Sed cum scicns animus hoc imperat corpori, magis hoc scicnti animo, quan servientibus membris tribuendum puto. M. Nonne censes posse fieri ut unus aliam scientia præcedat, cum ille imperitior multo facilius et expeditius dig! tos moveat? D. Censco. M. At si motus celer et expedilior digitorum scientiæ tribuendus esset, tanto in eo quisque excelleret, quanto esset scientior. D. Concedo. M. Attende ctiam istud. Nam opinor nonnunquam te animadvertisse fabros, vel hujusmodi opificcs, ascia sive securi cumdem locum feriendo repetere, et non alio quam eo quo intendit animus ictum perducere; quod nos tentantes cum assequi nequimus, ab cis sæpe irridemur. D. Ila est ut dicis. M. Ergo cum id nos facere non valemus, numquid ignoramus quid feriri debeat, vel quantum debeat ampulari? D. Sæpe ignoramus, sæpe scimus. M. Fac ergo aliquem nosse omnia, quae fabri facere debeant, et perfecte nosse, minus tamen valere in opere; sed eisdem ipsis qui facillime operantur, multa dictare solertius qnam illL per se judicare possent; an id usu evenire negas? D. Non nego. M. Non igitur solum movendi celcrilas atque facilitas, sed etiam motionis modus ipse in membris, usui potius quam scientiæ tribuendus est. Nam si aliter esset, eo quisque manibus melius uteretur quo esset peritior: quod licet ad tibias citharasve referamus, ne quod ibi digiti atque articuli faciunt, quia difficile nobis est, scientia potius quam usu et sedula imitatione ac meditatione fieri putemus. D. Non queo resisterc; nam et medicos audire soleo doctissimos viros, sæpe in secandis, vel quoquo modo comprimendis membris, in eo quod manu ac ferro fiat, ab imperitioribus antecedi: quod genus curandi chirurgiam nominant, quo vocabulo satis significatur opcraria quaedam in manibus medendi consuetudo. Perge itaque ad caetera, et jam istam confice cuæstionem.