# De Musica Libri Sex 10.25

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 6, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/10.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/10.25

M. Age, nunc aspice in vim potentiamque rationis, quantum ex operibus ejus aspicere possumus. Ipsa enim, ut id potissimum dicam quod ad hujus operis susceptionem attinet, primo quid sit ipsa bona modulatio consideravit, ct eam in quodam motu Ii... bcro, ct ad suoe pulchritudinis finem converso esse perspexit. Deinde vidit in molibus corporum aliud esse quod brevitate ct productione temporis variarctur, in quantum magis esset minusve diuturnum, aliud localium spatiorum percussione1 in quibusdam giadibus celcritalis et tarditatis: qua divisione faCIa, nlud quod in temporis mora esset, modestis intervallis, et humano sensui accommodatis articulatim varios efficeret numcros, eorumque genera et ordinem usque ad modulos versuum persecuta est. Postremo attendit quid in his moderandis, operandis, sentiendis, retinendis ageret anima cujus caput ipsa esset: hosque omnes animales numeros a corporalibus separavit: seque ipsam hæc omnia ncquc animadvertere, neque distinguere, ncque recte numerare sine quibusdam suis numeris potuisse cognovit, eosque cæteris inferioris ordinis judiciaria quadam æstimatione præposuit. i6. Et nunc cum ipsa sua delectatione, quæ 3 in temporum momenta perpendit, et talibus numeris modificandis nutus suos exhibet, sic agit; quid est quod in sensibili numerositate diligimus? Num aliud praeter parilitatem quamdam et aequaliter dimensa in. tervalla? An ille pyrrhichius pes sive spondeus, sive anapaestus, sive dactylus, siveprocelensmaticus, sivo dispondeus nos aliter delectaret; nisi partem suam parti alteri æquali divisione conferret? Quid vero iambus, trochaRus, tribrachus pulchritudinis habent, nisi quod minore sua parte majorcm suam partem in tantas dnas aequaliter dividunt? Jani porro sex temporum pedes, num I aliunde blandius sonant atque festivius, nisi quod utraque lege partiuntur; scilicet aut in duas æquales partes terna tempora possidentes, ant in unam simplam ex æqualibus partem 2, et alteram duplam, id est, ut major habeat bis minorem, ct eo modo ab illa dividatur acqualiter, duobus temporibus quatuor tempora in bina demetiente ac secante? Quid illi quinnm soptenumque temporum pedes? unde solutae orationi, quam versibus videntur aptiores, nisi quod eorum pars minor in partos æquales majorem non dividit? Et hi tamen ipsi unde admittuntur in sui generis ordine ad temporum numerositatem, nisi quia et in quinque temporibus tantas duas particulas habet pars minor, quantas major tres; et in septem tantas tres minor, quantas major quatuor? Ita in omnibus pedibus nulla pars minima est alicujus dimcn ionis articulo notata, cui nou cæteræ quanta possunt æqualiiatc consentiant.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
