# De Musica Libri Sex 10.43.1-46

Augustine, De Musica Libri Sex, 10.43.1 to 10.43.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/10.43.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/10.43.1

ii. M. lino non ego, sed tu, cum aurem ad judicandum adhibueris: nam quæro a te, utrum cum dico et plaudo istud metrum, Verus optimus; et hoc, Verus optimorum; et boc, Veritatis inops: tam jucunde hoc tertium quam illa superiora tuus sensus accipiat; quod ea repetendo, et cum debilis silentiis plaudendo facile judicabit. D. Manifestum est quod jucunde illa, hoc injucunde accipiat1. M. Non ergo recte post dichorium iambus ponitur. D. Ita est. 37 Recte autcm poni posse post cæteros assentitur quisquis hæc metra cum disciplina interponendoram silentiorum repetierit. Fallacem cave. Malo castum cave. Mutiloquum cave. Fallaciam cave. Et invidum cave. Et infirmum cave. D. Sentio quod dicis, ct approbo. M. Vide etiam utrum te nihil offendat, cum interposito duorum temporum silentio, hoc metrum npetitum inæquale pergit I. Num enin, ita senet nt ista? Veraces regnant. sapientes regnant. Veriloqui regnant. Prudentia regnat. Boni in bonis regnant. Pura eunc1a regnant. D. Imo hæc æqualiter ct suaviter, illud autem absurde. M. Hoc ergo tenebimus in metris scx temporum pedum, dichorium iambo, antispastum spondeo male claudi. D. Tenebimus sanc. M. Quid? causam cur ita sit nonne approbabis, si animadverteris levatione ac positronc in duas partes dividi pedem, ita ut si qua in eo syllaba media est, vel una vol duae, aut uni parti attribuantur priori vel posteriori, aut in utramque partiantur? D. Novi qnidem istuc, et vcrum est: sed quid ad rcm? M. Ho quoque attende quod dicam, tum videbis facilius quod requiris. Nam manifestum tibi esse arbitror, alios esse sine mediis syllabis pedes, tri pyrrhichius, et cæteri binarum syllabarum; alios in quibus medium aut primae parti, aut extremæ, aut utrique, aut neuti i, spatio conveniat; primæ, ut in anapæsto, vel in palimbacchio, vel in pæone primo: extremae, ut in dactylo vel in bacchio, vcl in pæone quarto: utrique, ut in tribracho, sive in molosso, sive in choriambo, sive in quolibet ionico: neutri, ut in cretico, sive in paeonibus secundo et tertio, sive in diiambo, dichorio, antispasto.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
