Latin
Book 6, Chapter 11
Augustine, De Musica Libri Sex 11.33
Unproofread scanNot analysed yet
Cur autem si hujusmodi numeri qni nunt in anima rebus temporalibus dedita, habent sui generis pulchritudinem, quamvis cam transcundo actitent, invideat huic pulchritudini divina providentia, quæ de nostra poenali mortalitate formatur, quam justissima Dei lege meruimus: in qua tamen nos non ita deseruit, ut non valeamus recurrere, et a carnalium sensuum delectatione, misericordia ejus maium porrigente, revocari. Talis enim delectatio vehementer Infigit memoriae quod trahit a lubricis sensibus. Haec autem animae consuetudo facta cum carne, propter carnalem affectionem, in Scripturis divinis caro nominatur. Hæc menti obluctatur, cum jam dici potest apostolicum illud: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25). Sed in spiritualia mente suspensa atque ibi fixa et manente, etiam hujus consuetudinis impetus frangiiur, et paulatim repressus exstinguitur. Major euim erat cum sequeremur; uon tamen omnino nullus, sed certe minor est cum eum refrenamus, atque ita certis regressibus ab omni lasciviente motu, in quo defectus essentiae est animae, delectatione in rationis nnmeros restituta ad Deum tota vita nostra convertitur, dans corpori nnmeros sanitatis, non accipiens inde heliliam; quod corrupto exteriore homine, et ejus in melius commutatione continget.