# De Musica Libri Sex 12.35

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 6, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/12.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/12.35

M. Si ergo quaeramus artem istam rhythmicam vel metricam, qua utuntur qui versus faciunt, putasne habere aliquos numeros, secundum quos fabricant versus? D. Nihil aliud possum existimare. M. Quicumque isti sunt numeri, praeterire tibi videntur cum versibus, an manere? D. Manere sane. M. Cousenticndum est ergo, ab aliquibus manentibus numeris prætereuntes aliquos fabricari? D. Cogit me ratio consentire. M. Quid? hanc artem num aliud putas quam affectionem quamdam esse animi artificis? D. Ita credo. M. Credisne hanc affectionem etiam esse in eo, qui hujus artis imperitus cst? D. Nullo modo. M. Quid? in illo qui oblitus csl eam? D. Nec in illo quidem, quia ct ipse imperitus est, etiamsi fuit peritus aliquando. M. Quid? si eum quisquam interrogando commemoret? remigrare ad eum putas illos numeros ab eo ipso qui interrogat; an illum intrinsecus apud mentem suam movere se ad aliquid, unde sibi quod amiserat redhibeatur? D. Apud semetipsum puto id agere. M. Num eliam quæ corripiatur syllaba, quævo producatur si penitus excidit, commoneri eum interrogando arbitraris; cum hominum prisco placito et consuetudine, aliis minor, aliis major mora syllabis data sit? Nam profecto si natura vel disciplina id fixum esset ac stabile, non recentioris temporis docti homines nonnullas produxissent quas corripuerunt antiqui, vel corripuissent quas produxerunt. D. Puto et hoc posse, quoniam quantumvis quidque excidat, potest interrogatione commemorante rcdire in memoriam. M. Mirum si opinaris, quovis interrogante posse te recordari quid ante annum coenavcris. D. Fateor me non posse, nec illum jam existimo de syllabis posse, quarum spatia penitns oblitus est, interrogando admoneri. M. Cur ita, nisi quia in hoc nomine quod Italia dicitur, prima syllaba pro voluntate quorumdam hominum corripiebatur, ct nunc pro aliorum voluntate producitur? Ut autem unum et dno non sint tria, et ut duo uni non duplo respondeant, nullus mortuorum potuit, nullus vivorum potest, nullus posterorum poterit facere. D. Nihil manifestius. M. Quid si ergo isto modo quo de uno et de duobus apertissime quævimus, cætera omnia, qua; ad illos numeros pertinent et ille interrogetur, qui non obliviscendo, sed quia nunqnam didicit, imperitus est? nonne eum censes similiter hanc artem exceptis syllabis posse cognoscere? D. Quis dubitaverit? M. Quo igitur se etiam istum moturum putas, nt menti ejus imprimantur hi numeri, et iilam faciant affectionero quae ars dicitur? an huic saltem ille interrogator eos dabit? D. Eo modo etiam istum arbitror apud semetipsum agere, ut ea quæ interrogantur, vera esse intelligat atque respondeat..

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
