Latin
Book 6, Chapter 12
Augustine, De Musica Libri Sex 12.36
Unproofread scanNot analysed yet
M. Age, nunc dic mihi utrum hi numeri de quihus sic quæritur, commutabiles esse tibi videantur. D. Nullo modo. 31. Ergo aeternos esse non negas. D. Imo fateor. M. Quid? metus ille non suberit, ne aliqua nos in eis inaequalitas fallat1? D. Nihil me omnino est de istorum aequalitate securius. II. Unde ergo credendum est animae tribui quod æternum est et incommutabile, nisi ab uno æterno et incommutabili Deo? D. Non video quid aliud credi eporteat. M. Quid tandem? illud nonne manifestum est, eum qui alio interrogante sese intus ad Deum movet, ut verum incommutabile intelligat; nisi eumdem motum suum memoria teneat, non posse ad intuendum illud verum, nullo extrinsecus admonente revocari? D. Manifestum est.