Latin
Book 4, Chapter 13
Augustine, De Musica Libri Sex 13.46
Unproofread scanNot analysed yet
M. Essent quidcm, nisi tria detrabenda essent,. quia post secundum epitritum dictum est iainbum arale poni. Sed hoc quidem bene se habet: quare jant dic mihi, quomodo libi aurem tangat metrum hoe, Triplici vides, ut ortu Triviæ rotetur ignis. D. Persuaviter. M. Potesne dicere quibus pedibus constet? D. Non possum: neque enim invenio quomodo sibi congruantquos melior: sive cniui pyrrhichium a capite constituam, sive anapæstum, sive pæonem tertium, non his conveniunt qui. sequuntur ct invenio bic quidem creticum post tertium pæonem, ut reliqua sit longa syllaba, quam creticus post se non respuit collocari; sed his pedibus hoc metrum constare recte non posset, nisi interposito silentio trium temporum: nunc vero nihil siletur, cum hoe repetendo permulcet auditum. M. Vide igitur, utrum hicipere debeat a pyrrhichio, deinde mctiamur dichorium, tum spondeum, qui complet tempora, quorum duo sunt in principio: potest item caput tenere anapæstus, deinde diiambus metiri, ut extrema longa collocata cum' quatuor temporibus anapæsti perficiat sex timpora, quae cum diiambo conveniunt, ex quo intelligas licct, partes pedum non solum in fine poni, sed etiam in capite metrorum. D. Jam intelligo. M Quid, si demam unam ultimam rongam, ut tale sil metrum, Segetes meus labor: nonne aninladvertis cum silentio duorum temporum repeti i Ex quo manifestum est, et aliquam partem pedis posse in principio metri poni, et aliquam in fine, et aliquam in silentio. D. Et hoc manifestum est. M. Sed hoe fieri si dichorium metiaris integrum in hoc metro; nam si diiambum, et a capite anapæstus ponatur, cernis partem pedis in principio positam, quai habet jam quatuor tempora: duo autcm quæ debentur, silentur in fine. Ex quo discimus, posse metrum incipere a parte pedis, et desinere ad plenum pedem, sed nunquam siue silentio. D. Et hoc perspicuum est. M. Quid? hoc metrum potesne metiri et dicere quibas pcdibus constet? jam satis terris nivis, atque dire Grandinis misit Pater, et rubente Dextera sacras jaculatus arces. (Horat. lib. i carminum, ode 2. ; D. Possum constituere in capite creticum, et duos metiri reliquos senum temporum pedes, unum ionicum a majori, alterum dichorium, et silcre unum tempus quod adjungitur cretico ut sex tempora compleantur. M. Nonnihil dcfuit considerationi tusc: nam cum dichorius est in line, restante silentio, ullima ejus quæ brevis est, pro longa accipitur. An hoc negabis? D. Imo fateor. M. Non ergo constitui dccet in fine dichorium, nisi nullo in repetitione consequente silenlio, ne non jam dichorius, sed epitritus secundus semiatur. D. Manifestum est. Quomodo ergo metiemur hoc metruin? D. Nescio.