Latin
Book 6, Chapter 14
Augustine, De Musica Libri Sex 14.43
Unproofread scanNot analysed yet
M. Quid ergo restat? An ut, quoniam sicut potuimus inquinationem et aggravationem animae consideravimus, videamus quænam illi actio divinitus imperetur, qua purgata atque exonerata revolet ad quietem, et intret in gaudium Domini sui? D. Ita fiat. M. Quid me putas hinc diutius dobere dicere, cum divinc Scripturæ tot voluminibus et tanta auctoritate et sanctitate præditis, nihil nobiscum aliud agant, nisi ut diligamus Deum et Dominum nostrum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mentc; et diligamus proximum nostrum tanquam nosmetipsos? Ad hunc igitur finem si omnes illos humanæ actionis motus, numerosque referamus, sine dubitatione mundalrimur. An aliud existimas? D. Nihil equidem aliud. Sed quam hoc auditu breve est, tam factu difficile atque arduum.