# De Musica Libri Sex 14.43

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 6, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.43

M. Quid ergo restat? An ut, quoniam sicut potuimus inquinationem et aggravationem animae consideravimus, videamus quænam illi actio divinitus imperetur, qua purgata atque exonerata revolet ad quietem, et intret in gaudium Domini sui?D. Ita fiat. M. Quid me putas hinc diutius dobere dicere, cum divinc Scripturæ tot voluminibus et tanta auctoritate et sanctitate præditis, nihil nobiscum aliud agant, nisi ut diligamus Deum et Dominum nostrum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mentc; et diligamus proximum nostrum tanquam nosmetipsos? Ad hunc igitur finem si omnes illos humanæ actionis motus, numerosque referamus, sine dubitatione mundalrimur. An aliud existimas? D. Nihil equidem aliud. Sed quam hoc auditu breve est, tam factu difficile atque arduum.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
