# De Musica Libri Sex 14.44

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 6, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.44

M. Quid ergo facile est? an amare colores, et voces, et placentas, et rosas, et corpora leniter mollia? hæccine amare facile est animæ, in quibus nihil nisi æqualitatem ac similitudinem appetit, et paulo diligentius considerans, vix ejus extremam umbram vestigiumque cognoscit; et Deum amare difficile est, quem in quantum potest, adhuc saucia et sordida eogitans, nihil in eo inaequale, nihil sui dissimile, nihil disclusum locis, nihil variatum tempore suspicatur? An exstruere moles ædificiorum, et hujuscemodi operibus delectat extendi, in quibus si numeri placeut ( non enim aliud invenio) quid in his æquale ac simile dicitur quod non derideat ratio disciplinae? Quod si ita est, cur ab illa verissima æqualitatis arce ad ista delabitur, et ruinis suis terrenas machinas erigit? Non hoc promissum est ab illo qui fallere ignorat. Jugum enim meum, inquit, lere est (Matth. XI, 50). Laboriosior est hujus mundi amor: Quod enim in illo anima quærit, constantiam scilicet aeternitatemque, non invenit: quoniam rerum transitu completur infima pulchritudo, et quod in illa imitatur constaptiam, a summo Deo per animam trajicitur: quoniam prior est species tantummodo tempore commutabilis, quam ea quae et tempore et locis (a). Sicut itaque præceptum est animis a Domino quid diligant, ita per Joannem apostolum quid non diligant. Nolite, inquit, diligere mundum: quia omnia quæ in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sœculi (I Joan. II, 15, 16).

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
