# De Musica Libri Sex 14.46

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 6, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.46

M. Non igitur numeri qui sunt infra rationem et in suo genere pulchri sunt, sed amor inferioris pulchritudinis animam polluit: quæ cum in illa non modo æqualitatem, de qua pro suscepto opere salis dictum est, sed etiam ordinem diligat, amisit ipsa ordinem. suum; nec tamen excessit ordinem rerum, quandoquidem ibi est, et ita est, ubi esse, et quomodo esse tales, ordinatissimam est. Aliud enim est tenere ordinem, aliud ordine teneri. Tenet ordinem, seipsa tota diligens quod supra se est, id est Deum, socias autem animas tanquam scipsam. Hac quippe dilectionis virtute inferiora ordinal, nee ab inferioribus sordidatur I. Quod autem illam sordidat, non est malum, quia etiam corpus crcatura Dei cst, et apecie sua quamvis infima decoratur, sed præ animæ dignitate contemnitur; sicuti anri dignitas, etiam purgaLissimi argenti commixtione sordescit. Quapropter quicumque do nostra quoque poenali I mortalitate numeri facti sunt, non eos abdicemus a fabricatione divinae providentiæ, cum sint in genere Suo pulchri. Neque amemus eos, ut qUasi perfruendo talibus beati efficiamur. His etenim, quoniam temporales sunt, tanquam tabula in fluctibus, neque abjiciendo quasi onerosos, ncque amplectendo quasi fuudalos, sed bene utendo carebimus. A dilectione autcm proximi tanta quanta præcipitur, certissimus gradus fit nobis, ut inhæreamus Deo, et non teneamur tantum ordinatione illius, sed nostrUm eliam ordinem inconcussum certumque teneamus.

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
