# De Musica Libri Sex 14.47

Augustine, De Musica Libri Sex, Book 6, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-musica-libri-sex/14.47

An fortasse ordinem non diligit anima illis etiam numeris sensualibus attestantibus? Unde crgo primus pes est pyrrhichius, secundus iambus, tertius trochæus, et deinceps cæteri? Sed jure hoc dixeris rationem potius seculam esse, non sensum. Quid itaque, illud nonne sensualibus numeris dandum est, quod cum tantum temporis occupent, verbi gratia, octo longæ syllabæ, quantum sexdecim breves, in codem tamen spatio breves longis potius misceri exspectant? De quo sensu cum ratio judicat, et ei proceleumatici pedes esse æquales spondcis pedibus renuntiantur, nihil aliud hic valere invenit, quam ordinationis potentiam, quia nec longæ syllabæ nisi brevium comparatione longæ sunt, nec breves rursum breves sunt nisi comparatione longarum: ideoque iambieus versus quamlibet productius pronuntiatus, non amissi, regula simpli et dupli, nec nomen amittit: at ille versus qui pyrrbichiis pedibus constat, paulatim addita pronuntiandi mora, fit repente spondiacus, si noa grammaticam, sed musicam consulas. At vero si dactylicus aut annpaesticus sit, quoniam longæ mixtarum brevium comparatione sentiuntur, qualibet mora pro. nuntietur, servat nomen suum. Quid additamenta somipedum non eadem lege in capite qua in fine scrvanda, nec omnia quamvis ad eumdem plausum coaptentur, adhibenda? quid duamm aliquando brevium potius, quam unius longæ in fine positio? nonne ipso sensu modificantur? Nec in his æqualitatis numerus, cui nibil deperit, sive illud sive aliud sit, sed ordinis vinculum reperitur. Longum est percurrere caetera ad eamdem vim pertinentia in numeris temporum. Sed nempe etiam formas visibiles sensus ipse aspernatur, aut pronas contra quam decet, aut capite deorsum, et similia, in quibus non inaequalitas, manente partium parilitate, sed perversitas improbatur. Postremo in omnibus sensibus et operibus nostris, cum insolita pleraque, et ob hoe injueuDda quibusdam gradibus appetitui nostro conciliamus, et ea primo tolerabiliter, deinde libenter accipimus; nonne ordine conteximus voluptatem, et nisi priora mediis, et media postremis concorditer nexa sint, abhorremus?

---

Augustine, De Musica Libri Sex, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008/stoa0040.stoa008.opp-lat1.xml.
